[1]Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
[2]Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo.
[3]Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi?
[4]Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat.
[5]Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
[6]Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:
[7]et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
[8]Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
[9]Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
[10]Et factum est: in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
[11]Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
[12]Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
[13]Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?
[14]omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
[15]Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
[16]Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.
[17]Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
[18]Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
[19]Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
[20]Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
|