«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Patriarchal Greek NT (1904)
Patr
[1]Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, [No book]
[2]ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. [No book]
[3]Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. [No book]
[4]Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent. [No book]
[5]Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël. [No book]
[6]Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. [No book]
[7]Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. [No book]
[8]Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. [No book]
[9]Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. [No book]
[10]Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem; tu lætitia Israël; tu honorificentia populi nostri: [No book]
[11]quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. [No book]
[12]Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. [No book]
[13]Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël. [No book]
[14]Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo. [No book]
[15]Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis, et citharis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Ecumenical Patriarchate of Constantinople
Source: www.hagiascriptura.com
Top