[1]Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. [2]Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: [3]dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. [4]Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ, [5]et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum. [6]Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. [7]Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. [8]Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. [9]Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. [10]Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. [11]Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustæ. [12]Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. [13]Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon. [14]Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: [15]et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum. [16]Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. [17]Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: [18]et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top