«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Fragments of Papias
Papias
   
Jeremiah
Jer
1
[1]Verba Jeremiæ, filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. [No book]
[2]Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ, filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. [No book]
[3]Et factum est in diebus Joakim, filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. [No book]
[4]Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [No book]
[5]Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. [No book]
[6]Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. [No book]
[7]Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum; quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris. [No book]
[8]Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. [No book]
[9]Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: [No book]
[10]ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. [No book]
[11]Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. [No book]
[12]Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. [No book]
[13]Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. [No book]
[14]Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ: [No book]
[15]quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda: [No book]
[16]et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. [No book]
[17]Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. [No book]
[18]Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. [No book]
[19]Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top