|
[No book] |
[1]Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. |
[No book] |
[2]Luxit Judæa et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit. |
[No book] |
[3]Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. |
[No book] |
[4]Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. |
[No book] |
[5]Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. |
[No book] |
[6]Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. |
[No book] |
[7]Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ, tibi peccavimus. |
[No book] |
[8]Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? |
[No book] |
[9]Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. |
[No book] |
[10]Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. |
[No book] |
[11]Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. |
[No book] |
[12]Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea, quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos. |
[No book] |
[13]Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. |
[No book] |
[14]Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. |
[No book] |
[15]Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. |
[No book] |
[16]Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum. |
[No book] |
[17]Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. |
[No book] |
[18]Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. |
[No book] |
[19]Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. |
[No book] |
[20]Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. |
[No book] |
[21]Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. |
[No book] |
[22]Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc. |