«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The First Book of Clement
1Clem
[1]Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. [No book]
[2]Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem. [No book]
[3]Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum. [No book]
[4]Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen, filium Ezechiæ, regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem. [No book]
[5]Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? [No book]
[6]Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. [No book]
[7]Et dispergam eos ventilabro in portis terræ: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. [No book]
[8]Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. [No book]
[9]Infirmata est quæ peperit septem, defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. [No book]
[10]Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. [No book]
[11]Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. [No book]
[12]Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? [No book]
[13]Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. [No book]
[14]Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit. [No book]
[15]Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me: noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. [No book]
[16]Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. [No book]
[17]Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. [No book]
[18]Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. [No book]
[19]Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. [No book]
[20]Et dabo te populo huic in murum æreum, fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus: [No book]
[21]et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top