|
[1]Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. |
[No book] |
[2]Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. |
[No book] |
[3]Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. |
[No book] |
[4]Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. |
[No book] |
[5]Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. |
[No book] |
[6]Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: |
[No book] |
[7]pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. |
[No book] |
[8]Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: |
[No book] |
[9]Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. |
[No book] |
[10]Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. |
[No book] |
[11]Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. |
[No book] |
[12]Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. |
[No book] |
[13]Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. |
[No book] |
[14]Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum? |
[No book] |
[15]Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus. |
[No book] |
[16]Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. |
[No book] |
[17]Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? |
[No book] |
[18]Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. |
[No book] |
[19]In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit? |
[No book] |
[20]Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, |
[No book] |
[21]et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, |
[No book] |
[22]et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, |
[No book] |
[23]et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, |
[No book] |
[24]et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. |
[No book] |
[25]Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. |
[No book] |
[26]Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. |
[No book] |
[27]Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. |
[No book] |
[28]Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. |
[No book] |
[29]Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. |
[No book] |
[30]Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. |
[No book] |
[31]Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: |
[No book] |
[32]de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. |
[No book] |
[33]Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab: et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. |
[No book] |
[34]De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. |
[No book] |
[35]Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. |
[No book] |
[36]Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. |
[No book] |
[37]Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: |
[No book] |
[38]super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. |
[No book] |
[39]Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. |
[No book] |
[40]Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. |
[No book] |
[41]Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, |
[No book] |
[42]et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. |
[No book] |
[43]Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. |
[No book] |
[44]Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. |
[No book] |
[45]In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. |
[No book] |
[46]Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. |
[No book] |
[47]Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab. |
[No book] |