|
[1]Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ. |
[No book] |
[2]Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. |
[No book] |
[3]Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? |
[No book] |
[4]Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? |
[No book] |
[5]Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, |
[No book] |
[6]ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, |
[No book] |
[7]et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? |
[No book] |
[8]Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente præcipitas me? |
[No book] |
[9]Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. |
[No book] |
[10]Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? |
[No book] |
[11]Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. |
[No book] |
[12]Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. |
[No book] |
[13]Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. |
[No book] |
[14]Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? |
[No book] |
[15]Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. |
[No book] |
[16]Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. |
[No book] |
[17]Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. |
[No book] |
[18]Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret ! |
[No book] |
[19]Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. |
[No book] |
[20]Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum; |
[No book] |
[21]antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: |
[No book] |
[22]terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo: sed sempiternus horror inhabitat. |
[No book] |