«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Greek Textus Receptus (1550/1894)
TR GNT
[1]Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: [No book]
[2]Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? [No book]
[3]Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? [No book]
[4]Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. [No book]
[5]Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, [No book]
[6]ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! [No book]
[7]Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? [No book]
[8]Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? [No book]
[9]Longior terra mensura ejus et latior mari. [No book]
[10]Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? [No book]
[11]Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? [No book]
[12]Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. [No book]
[13]Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. [No book]
[14]Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, [No book]
[15]tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. [No book]
[16]Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. [No book]
[17]Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. [No book]
[18]Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. [No book]
[19]Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. [No book]
[20]Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Stephanus (1550), with variants of Scrivener (1894)
Source: unbound.biola.edu
Top