«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Respondens autem Job, dixit: [No book]
[2]Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? [No book]
[3]Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat? [No book]
[4]Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas. [No book]
[5]Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. [No book]
[6]Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. [No book]
[7]Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. [No book]
[8]Loquere terræ, et respondebit tibi; et narrabunt pisces maris. [No book]
[9]Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? [No book]
[10]In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. [No book]
[11]Nonne auris verba dijudicat? Et fauces comedentis, saporem? [No book]
[12]In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. [No book]
[13]Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. [No book]
[14]Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. [No book]
[15]Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. [No book]
[16]Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. [No book]
[17]Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. [No book]
[18]Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. [No book]
[19]Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat; [No book]
[20]commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. [No book]
[21]Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. [No book]
[22]Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. [No book]
[23]Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. [No book]
[24]Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium. [No book]
[25]Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top