«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. [1]הן־כל ראתה עיני שמעה אזני ותבן לה
[2]Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. [2]כדעתכם ידעתי גם־אני לא־נפל אנכי מכם
[3]Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, [3]אולם־אני אל־שדי אדבר והוכח אל־אל אחפץ
[4]prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. [4]ואולם אתם טפלי־שקר רפאי אלל כלכם
[5]Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes ! [5]מי־יתן החרש תחרישון ותהי לכם לחכמה
[6]Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. [6]שמעו־נא תוכחתי ורבות שפתי הקשיבו
[7]Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? [7]הלאל תדברו עולה ולו תדברו רמיה
[8]Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? [8]הפניו תשאון אם־לאל תריבון
[9]aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? [9]הטוב כי־יחקר אתכם אם־כהתל באנוש תהתלו בו
[10]Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. [10]הוכח יוכיח אתכם אם־בסתר פנים תשאון
[11]Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. [11]הלא שאתו תבעת אתכם ופחדו יפל עליכם
[12]Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. [12]זכרניכם משלי־אפר לגבי־חמר גביכם
[13]Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. [13]החרישו ממני ואדברה־אני ויעבר עלי מה
[14]Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? [14]על־מה אשא בשרי בשני ונפשי אשים בכפי
[15]Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. [15]הן יקטלני לא [Q: לו] איחל אך־דרכי אל־פניו אוכיח
[16]Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. [16]גם־הוא־לי לישועה כי־לא לפניו חנף יבוא
[17]Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. [17]שמעו שמוע מלתי ואחותי באזניכם
[18]Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. [18]הנה־נא ערכתי משפט ידעתי כי־אני אצדק
[19]Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? [19]מי־הוא יריב עמדי כי־עתה אחריש ואגוע
[20]Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: [20]אך־שתים אל־תעש עמדי אז מפניך לא אסתר
[21]manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. [21]כפך מעלי הרחק ואמתך אל־תבעתני
[22]Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. [22]וקרא ואנכי אענה או־אדבר והשיבני
[23]Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. [23]כמה לי עונות וחטאות פשעי וחטאתי הדיעני
[24]Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? [24]למה־פניך תסתיר ותחשבני לאויב לך
[25]Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: [25]העלה נדף תערוץ ואת־קש יבש תרדף
[26]scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. [26]כי־תכתב עלי מררות ותורישני עונות נעורי
[27]Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti, [27]ותשם בסד רגלי ותשמור כל־ארחתי על־שרשי רגלי תתחקה
[28]qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. [28]והוא כרקב יבלה כבגד אכלו עש
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top