«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: [1]ויען אליפז התימני ויאמר
[2]Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? [2]החכם יענה דעת־רוח וימלא קדים בטנו
[3]Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. [3]הוכח בדבר לא־יסכון ומלים לא־יועיל בם
[4]Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. [4]אף־אתה תפר יראה ותגרע שיחה לפני־אל
[5]Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. [5]כי יאלף עונך פיך ותבחר לשון ערומים
[6]Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. [6]ירשיעך פיך ולא־אני ושפתיך יענו־בך
[7]Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? [7]הראישון אדם תולד ולפני גבעות חוללת
[8]numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? [8]הבסוד אלוה תשמע ותגרע אליך חכמה
[9]Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? [9]מה־ידעת ולא נדע תבין ולא־עמנו הוא
[10]Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. [10]גם־שב גם־ישיש בנו כביר מאביך ימים
[11]Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. [11]המעט ממך תנחומות אל ודבר לאט עמך
[12]Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? [12]מה־יקחך לבך ומה־ירזמון עיניך
[13]Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? [13]כי־תשיב אל־אל רוחך והצאת מפיך מלין
[14]Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? [14]מה־אנוש כי־יזכה וכי־יצדק ילוד אשה
[15]Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. [15]הן בקדשו לא יאמין ושמים לא־זכו בעיניו
[16]Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? [16]אף כי־נתעב ונאלח איש־שתה כמים עולה
[17]Ostendam tibi, audi me: quod vidi, narrabo tibi. [17]אחוך שמע־לי וזה־חזיתי ואספרה
[18]Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: [18]אשר־חכמים יגידו ולא כחדו מאבותם
[19]quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. [19]להם לבדם נתנה הארץ ולא־עבר זר בתוכם
[20]Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. [20]כל־ימי רשע הוא מתחולל ומספר שנים נצפנו לעריץ
[21]Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. [21]קול־פחדים באזניו בשלום שודד יבואנו
[22]Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. [22]לא־יאמין שוב מני־חשך וצפו [Q: וצפוי] הוא אלי־חרב
[23]Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. [23]נדד הוא ללחם איה ידע כי־נכון בידו יום־חשך
[24]Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. [24]יבעתהו צר ומצוקה תתקפהו כמלך עתיד לכידור
[25]Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. [25]כי־נטה אל־אל ידו ואל־שדי יתגבר
[26]Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. [26]ירוץ אליו בצואר בעבי גבי מגניו
[27]Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. [27]כי־כסה פניו בחלבו ויעש פימה עלי־כסל
[28]Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. [28]וישכון ערים נכחדות־בתים לא־ישבו למו אשר התעתדו לגלים
[29]Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. [29]לא־יעשר ולא־יקום חילו ולא־יטה לארץ מנלם
[30]Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. [30]לא־יסור מני־חשך־ינקתו תיבש שלהבת ויסור ברוח פיו
[31]Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. [31]אל־יאמן בשו נתעה כי־שוא תהיה תמורתו
[32]Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. [32]בלא־יומו תמלא וכפתו לא רעננה
[33]Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. [33]יחמס כגפן בסרו וישלך כזית נצתו
[34]Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. [34]כי־עדת חנף גלמוד ואש אכלה אהלי־שחד
[35]Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos. [35]הרה עמל וילד און ובטנם תכין מרמה
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top