[1]Respondens autem Job, dixit: [2]Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. [3]Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? [4]Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea ! [5]Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. [6]Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. [7]Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. [8]Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. [9]Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. [10]Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. [11]Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: saciati sunt pœnis meis. [12]Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. [13]Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. [14]Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. [15]Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. [16]Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. [17]Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. [18]Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. [19]Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: [20]ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis. [21]Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus: [22]atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo ! [23]Ecce enim breves anni transeunt: et semitam per quam non revertar ambulo.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top