|
[1]Respondens autem Job, dixit: |
[No book] |
[2]Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? |
[No book] |
[3]En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. |
[No book] |
[4]Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. |
[No book] |
[5]At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. |
[No book] |
[6]Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. |
[No book] |
[7]Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet. |
[No book] |
[8]Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. |
[No book] |
[9]Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. |
[No book] |
[10]Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. |
[No book] |
[11]Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. |
[No book] |
[12]Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. |
[No book] |
[13]Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. |
[No book] |
[14]Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. |
[No book] |
[15]Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. |
[No book] |
[16]Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. |
[No book] |
[17]Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. |
[No book] |
[18]Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. |
[No book] |
[19]Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. |
[No book] |
[20]Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. |
[No book] |
[21]Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. |
[No book] |
[22]Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? |
[No book] |
[23]Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro, |
[No book] |
[24]stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? |
[No book] |
[25]Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: |
[No book] |
[26]et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. |
[No book] |
[27]Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. |
[No book] |
[28]Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? |
[No book] |
[29]Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. |
[No book] |