|
[1]Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: |
[No book] |
[2]Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? |
[No book] |
[3]Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? |
[No book] |
[4]Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium? |
[No book] |
[5]Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? |
[No book] |
[6]Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. |
[No book] |
[7]Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. |
[No book] |
[8]In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. |
[No book] |
[9]Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. |
[No book] |
[10]Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. |
[No book] |
[11]Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri. |
[No book] |
[12]An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? |
[No book] |
[13]Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. |
[No book] |
[14]Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. |
[No book] |
[15]Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, |
[No book] |
[16]qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? |
[No book] |
[17]qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, |
[No book] |
[18]cum ille implesset domos eorum bonis? quorum sententia procul sit a me ! |
[No book] |
[19]Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: |
[No book] |
[20]nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? |
[No book] |
[21]Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. |
[No book] |
[22]Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. |
[No book] |
[23]Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. |
[No book] |
[24]Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. |
[No book] |
[25]Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. |
[No book] |
[26]Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. |
[No book] |
[27]Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. |
[No book] |
[28]Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. |
[No book] |
[29]Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. |
[No book] |
[30]Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. |
[No book] |