«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Fragments of Papias
Papias
[1]Respondens autem Job, ait: [No book]
[2]Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. [No book]
[3]Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? [No book]
[4]Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: [No book]
[5]ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. [No book]
[6]Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. [No book]
[7]Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. [No book]
[8]Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum. [No book]
[9]Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. [No book]
[10]Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. [No book]
[11]Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. [No book]
[12]A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. [No book]
[13]Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. [No book]
[14]Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. [No book]
[15]Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. [No book]
[16]Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. [No book]
[17]Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top