[1]Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
[2]Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
[3]Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
[4]Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
[5]Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
[6]Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
[7]Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
[8]quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
[9]Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
[10]Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
[11]Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
[12]De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
[13]Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
[14]Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
[15]Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
[16]Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
[17]Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
[18]Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
[19]Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
[20]Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
[21]Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
[22]Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.
[23]Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
[24]Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
[25]Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
|