«
SBL Greek NT (2010)
SBL
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
[No book] [2]Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
[No book] [3]Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
[No book] [4]non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
[No book] [5]Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
[No book] [6]Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
[No book] [7]Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.
[No book] [8]Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
[No book] [9]Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
[No book] [10]aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
[No book] [11]Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
[No book] [12]Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
[No book] [13]Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
[No book] [14]Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:
[No book] [15]qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
[No book] [16]Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
[No book] [17]præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
[No book] [18]Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
[No book] [19]Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
[No book] [20]Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
[No book] [21]Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
[No book] [22]Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
[No book] [23]Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
Author: Michael W. Holmes (2010)
Source: www.sblgnt.com

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top