«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: [No book]
[2]Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. [No book]
[3]Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, [No book]
[4]non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. [No book]
[5]Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. [No book]
[6]Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. [No book]
[7]Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus. [No book]
[8]Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? [No book]
[9]Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? [No book]
[10]aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? [No book]
[11]Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. [No book]
[12]Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? [No book]
[13]Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. [No book]
[14]Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: [No book]
[15]qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. [No book]
[16]Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: [No book]
[17]præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. [No book]
[18]Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. [No book]
[19]Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. [No book]
[20]Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. [No book]
[21]Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. [No book]
[22]Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. [No book]
[23]Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top