|
[1]Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, |
[No book] |
[2]et locutus est: |
[No book] |
[3]Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo ! |
[No book] |
[4]Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. |
[No book] |
[5]Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. |
[No book] |
[6]Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. |
[No book] |
[7]Sit nox illa solitaria, nec laude digna. |
[No book] |
[8]Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. |
[No book] |
[9]Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. |
[No book] |
[10]Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. |
[No book] |
[11]Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? |
[No book] |
[12]Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? |
[No book] |
[13]Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem |
[No book] |
[14]cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; |
[No book] |
[15]aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; |
[No book] |
[16]aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. |
[No book] |
[17]Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. |
[No book] |
[18]Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. |
[No book] |
[19]Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. |
[No book] |
[20]Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt? |
[No book] |
[21]Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; |
[No book] |
[22]gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? |
[No book] |
[23]Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? |
[No book] |
[24]Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus; |
[No book] |
[25]quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. |
[No book] |
[26]Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Et venit super me indignatio. |
[No book] |