[1]Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: [2]quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: [3]egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. [4]Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: [5]qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant: [6]in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: [7]qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: [8]filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. [9]Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. [10]Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. [11]Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. [12]Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. [13]Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. [14]Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. [15]Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. [16]Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. [17]Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. [18]In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me. [19]Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. [20]Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. [21]Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. [22]Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. [23]Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. [24]Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. [25]Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. [26]Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. [27]Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. [28]Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam. [29]Frater fui draconum, et socius struthionum. [30]Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. [31]Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top