|
[1]Igitur Eliu hæc rursum locutus est: |
[No book] |
[2]Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? |
[No book] |
[3]Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? |
[No book] |
[4]Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. |
[No book] |
[5]Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit. |
[No book] |
[6]Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? |
[No book] |
[7]Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? |
[No book] |
[8]Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. |
[No book] |
[9]Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. |
[No book] |
[10]Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, |
[No book] |
[11]qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? |
[No book] |
[12]Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. |
[No book] |
[13]Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. |
[No book] |
[14]Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. |
[No book] |
[15]Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. |
[No book] |
[16]Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. |
[No book] |