«
Peshitta NT (Khabouris)
PesNT(Kha)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
[No book] [2]Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
[No book] [3]Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
[No book] [4]Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
[No book] [5]Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
[No book] [6]super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
[No book] [7]cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
[No book] [8]Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
[No book] [9]cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
[No book] [10]Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
[No book] [11]et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
[No book] [12]Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
[No book] [13]et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
[No book] [14]Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
[No book] [15]Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
[No book] [16]Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti?
[No book] [17]Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
[No book] [18]Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:
[No book] [19]in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
[No book] [20]ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
[No book] [21]Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
[No book] [22]Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
[No book] [23]quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
[No book] [24]Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
[No book] [25]Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
[No book] [26]ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
[No book] [27]ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
[No book] [28]Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
[No book] [29]De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
[No book] [30]In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
[No book] [31]Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
[No book] [32]Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
[No book] [33]Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
[No book] [34]Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
[No book] [35]Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
[No book] [36]Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
[No book] [37]Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
[No book] [38]Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
[No book] [39]Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
[No book] [40]quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
[No book] [41]Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Source: unbound.biola.edu
Top