[1]Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: [2]Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. [3]Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris? [4]Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? [5]Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. [6]Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. [7]Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. [8]Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. [9]Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. [10]Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. [11]Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. [12]Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt. [13]Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ. [14]Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. [15]Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi. [16]Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. [17]Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis. [18]Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. [19]In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. [20]An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? [21]Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? [22]Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? [23]Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? [24]Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? [25]Concident eum amici? divident illum negotiatores? [26]Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? [27]Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. [28]Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top