«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? [1]Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
[2]Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. [2]Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
[3]Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. [3]Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
[4]Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? [4]Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?
[5]Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. [5]Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.
[6]Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. [6]Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
[7]Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. [7]Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
[8]Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. [8]Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
[9]Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. [9]Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
[10]De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. [10]De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
[11]De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. [11]De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
[12]Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. [12]Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
[13]In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. [13]In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.
[14]Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. [14]Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur.
[15]Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. [15]Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
[16]Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. [16]Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
[17]Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax: [17]Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax:
[18]reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. [18]reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.
[19]Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. [19]Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
[20]Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. [20]Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
[21]Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. [21]Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
[22]Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. [22]Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
[23]Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. [23]Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem.
[24]Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. [24]Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
[25]Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ. [25]Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top