«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus. [No book]
[2]Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, [No book]
[3]sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. [No book]
[4]Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. [No book]
[5]Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. [No book]
[6]Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe. [No book]
[7]Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. [No book]
[8]Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. [No book]
[9]Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. [No book]
[10]Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. [No book]
[11]Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ. [No book]
[12]Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? [No book]
[13]Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo; [No book]
[14]terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. [No book]
[15]Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. [No book]
[16]Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei. [No book]
[17]Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? [No book]
[18]Visitas eum diluculo, et subito probas illum. [No book]
[19]Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? [No book]
[20]Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? [No book]
[21]Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top