[1]Respondens autem Baldad Suhites, dixit: [2]Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? [3]Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? [4]Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: [5]tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus: [6]si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ; [7]in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. [8]Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam: [9](hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) [10]Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. [11]Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? [12]Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. [13]Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. [14]Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. [15]Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. [16]Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. [17]Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. [18]Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. [19]Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur, [20]Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, [21]donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. [22]Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top