«
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
   
Joel
Joe
1
[No book] [1]Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
[No book] [2]Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
[No book] [3]Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
[No book] [4]Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
[No book] [5]Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
[No book] [6]Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
[No book] [7]Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.
[No book] [8]Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
[No book] [9]Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
[No book] [10]Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
[No book] [11]Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
[No book] [12]Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
[No book] [13]Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
[No book] [14]Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
[No book] [15]A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
[No book] [16]Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?
[No book] [17]Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.
[No book] [18]Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt.
[No book] [19]Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
[No book] [20]Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Source: unbound.biola.edu
Top