«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Cornelius Tacitus
Tacitus
   
John
Joh
1
[1]In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. [No book]
[2]Hoc erat in principio apud Deum. [No book]
[3]Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. [No book]
[4]In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: [No book]
[5]et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. [No book]
[6]Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. [No book]
[7]Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. [No book]
[8]Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. [No book]
[9]Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. [No book]
[10]In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. [No book]
[11]In propria venit, et sui eum non receperunt. [No book]
[12]Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: [No book]
[13]qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. [No book]
[14]Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. [No book]
[15]Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. [No book]
[16]Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: [No book]
[17]quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. [No book]
[18]Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. [No book]
[19]Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? [No book]
[20]Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. [No book]
[21]Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. [No book]
[22]Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? [No book]
[23]Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. [No book]
[24]Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. [No book]
[25]Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? [No book]
[26]Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. [No book]
[27]Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. [No book]
[28]Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. [No book]
[29]Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. [No book]
[30]Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: [No book]
[31]et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. [No book]
[32]Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. [No book]
[33]Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. [No book]
[34]Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. [No book]
[35]Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. [No book]
[36]Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. [No book]
[37]Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. [No book]
[38]Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? [No book]
[39]Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. [No book]
[40]Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. [No book]
[41]Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). [No book]
[42]Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. [No book]
[43]In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. [No book]
[44]Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. [No book]
[45]Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. [No book]
[46]Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. [No book]
[47]Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. [No book]
[48]Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. [No book]
[49]Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. [No book]
[50]Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. [No book]
[51]Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top