|
[1]Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. |
[No book] |
[2](Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) |
[No book] |
[3]Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. |
[No book] |
[4]Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. |
[No book] |
[5]Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. |
[No book] |
[6]Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; |
[No book] |
[7]deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. |
[No book] |
[8]Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? |
[No book] |
[9]Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: |
[No book] |
[10]si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. |
[No book] |
[11]Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. |
[No book] |
[12]Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. |
[No book] |
[13]Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
[No book] |
[14]Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: |
[No book] |
[15]et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. |
[No book] |
[16]Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. |
[No book] |
[17]Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. |
[No book] |
[18](Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) |
[No book] |
[19]Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. |
[No book] |
[20]Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. |
[No book] |
[21]Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: |
[No book] |
[22]sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. |
[No book] |
[23]Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. |
[No book] |
[24]Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. |
[No book] |
[25]Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: |
[No book] |
[26]et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? |
[No book] |
[27]Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. |
[No book] |
[28]Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. |
[No book] |
[29]Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; |
[No book] |
[30]nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
[No book] |
[31]Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. |
[No book] |
[32]Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. |
[No book] |
[33]Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, |
[No book] |
[34]et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. |
[No book] |
[35]Et lacrimatus est Jesus. |
[No book] |
[36]Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. |
[No book] |
[37]Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? |
[No book] |
[38]Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
[No book] |
[39]Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. |
[No book] |
[40]Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? |
[No book] |
[41]Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. |
[No book] |
[42]Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. |
[No book] |
[43]Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. |
[No book] |
[44]Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. |
[No book] |
[45]Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. |
[No book] |
[46]Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. |
[No book] |
[47]Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? |
[No book] |
[48]Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. |
[No book] |
[49]Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, |
[No book] |
[50]nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. |
[No book] |
[51]Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, |
[No book] |
[52]et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. |
[No book] |
[53]Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. |
[No book] |
[54]Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. |
[No book] |
[55]Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. |
[No book] |
[56]Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? |
[No book] |
[57]Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. |
[No book] |