«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Gospel of Nicodemus
GspNic
[1]Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. [No book]
[2]Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. [No book]
[3]Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. [No book]
[4]Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. [No book]
[5]Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. [No book]
[6]Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. [No book]
[7]Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. [No book]
[8]In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. [No book]
[9]Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. [No book]
[10]Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. [No book]
[11]Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. [No book]
[12]Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. [No book]
[13]Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. [No book]
[14]Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. [No book]
[15]Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. [No book]
[16]Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. [No book]
[17]Hæc mando vobis: ut diligatis invicem. [No book]
[18]Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. [No book]
[19]Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. [No book]
[20]Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. [No book]
[21]Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. [No book]
[22]Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. [No book]
[23]Qui me odit, et Patrem meum odit. [No book]
[24]Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. [No book]
[25]Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. [No book]
[26]Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; [No book]
[27]et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top