|
[1]Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. |
[No book] |
[2]Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. |
[No book] |
[3]Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. |
[No book] |
[4]Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. |
[No book] |
[5]Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. |
[No book] |
[6]Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. |
[No book] |
[7]Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. |
[No book] |
[8]Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt. |
[No book] |
[9]Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius, |
[No book] |
[10]et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. |
[No book] |
[11]Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. |
[No book] |
[12]Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. |
[No book] |
[13]Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: |
[No book] |
[14]et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. |
[No book] |
[15]Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. |
[No book] |
[16]Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. |
[No book] |
[17]Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. |
[No book] |
[18]Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? |
[No book] |
[19]Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. |
[No book] |
[20]Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? |
[No book] |
[21]Ille autem dicebat de templo corporis sui. |
[No book] |
[22]Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. |
[No book] |
[23]Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. |
[No book] |
[24]Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
[No book] |
[25]et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. |
[No book] |