«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Martyrdom of Saint Polycarp, Bishop of Smyrna
PolycMartyr
John
Joh
21
   
[1]Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: [No book]
[2]erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. [No book]
[3]Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. [No book]
[4]Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. [No book]
[5]Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. [No book]
[6]Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. [No book]
[7]Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. [No book]
[8]Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. [No book]
[9]Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. [No book]
[10]Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. [No book]
[11]Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. [No book]
[12]Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. [No book]
[13]Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. [No book]
[14]Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. [No book]
[15]Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. [No book]
[16]Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. [No book]
[17]Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. [No book]
[18]Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. [No book]
[19]Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. [No book]
[20]Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? [No book]
[21]Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? [No book]
[22]Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. [No book]
[23]Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? [No book]
[24]Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. [No book]
[25]Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top