|
[1]Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. |
[No book] |
[2]Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. |
[No book] |
[3]Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. |
[No book] |
[4]Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? |
[No book] |
[5]Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. |
[No book] |
[6]Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. |
[No book] |
[7]Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo . |
[No book] |
[8]Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. |
[No book] |
[9]Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? |
[No book] |
[10]Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? |
[No book] |
[11]amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. |
[No book] |
[12]Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? |
[No book] |
[13]Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. |
[No book] |
[14]Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: |
[No book] |
[15]ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. |
[No book] |
[16]Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. |
[No book] |
[17]Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. |
[No book] |
[18]Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. |
[No book] |
[19]Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. |
[No book] |
[20]Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: |
[No book] |
[21]qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. |
[No book] |
[22]Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. |
[No book] |
[23]Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. |
[No book] |
[24]Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. |
[No book] |
[25]Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. |
[No book] |
[26]Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. |
[No book] |
[27]Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. |
[No book] |
[28]Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. |
[No book] |
[29]Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. |
[No book] |
[30]Illum oportet crescere, me autem minui. |
[No book] |
[31]Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. |
[No book] |
[32]Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. |
[No book] |
[33]Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. |
[No book] |
[34]Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. |
[No book] |
[35]Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. |
[No book] |
[36]Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. |
[No book] |