«
Tregelles’ 2nd ed. from Alexandrinus, et al (1879)
Tregelles GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
[No book] [2]Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
[No book] [3]Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
[No book] [4]atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
[No book] [5]Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
[No book] [6]Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben:
[No book] [7]et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
[No book] [8]Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
[No book] [9]pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
[No book] [10]Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
[No book] [11]Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
[No book] [12]Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
[No book] [13]Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
[No book] [14]Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
[No book] [15]Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
[No book] [16]Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
[No book] [17]Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
[No book] [18]Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
[No book] [19]At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
[No book] [20]Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
[No book] [21]Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur,
[No book] [22]et Cyna et Dimona et Adada,
[No book] [23]et Cades et Asor et Jethnam,
[No book] [24]Ziph et Telem et Baloth,
[No book] [25]Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor;
[No book] [26]Amam, Sama, et Molada,
[No book] [27]et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
[No book] [28]et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
[No book] [29]et Baala et Jim et Esem,
[No book] [30]et Eltholad et Cesil et Harma,
[No book] [31]et Siceleg et Medemena et Sensenna,
[No book] [32]Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
[No book] [33]In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
[No book] [34]et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
[No book] [35]et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
[No book] [36]et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villæ earum.
[No book] [37]Sanan et Hadassa et Magdalgad,
[No book] [38]Delean et Masepha et Jecthel,
[No book] [39]Lachis et Bascath et Eglon,
[No book] [40]Chebbon et Leheman et Cethlis,
[No book] [41]et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
[No book] [42]Labana et Ether et Asan,
[No book] [43]Jephtha et Esna et Nesib,
[No book] [44]et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
[No book] [45]Accaron cum vicis et villulis suis.
[No book] [46]Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
[No book] [47]Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
[No book] [48]Et in monte: Samir et Jether et Socoth
[No book] [49]et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir:
[No book] [50]Anab et Istemo et Anim,
[No book] [51]Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum.
[No book] [52]Arab et Ruma et Esaan,
[No book] [53]et Janum et Beththaphua et Apheca,
[No book] [54]Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
[No book] [55]Maon et Carmel et Ziph et Jota,
[No book] [56]Jezraël et Jucadam et Zanoë,
[No book] [57]Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villæ earum.
[No book] [58]Halhul, et Besur, et Gedor,
[No book] [59]Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum.
[No book] [60]Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
[No book] [61]In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
[No book] [62]et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
[No book] [63]Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.
Author: Samuel Prideaux Tregelles, LL. D. (1813–1875)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top