[1]Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël:
[2]locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
[3]Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
[4]Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim:
[5]et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
[6]Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
[7]Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
[8]Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
[9]De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates: quarum ista sunt nomina,
[10]filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est).
[11]Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
[12]Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
[13]Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis:
[14]et Jether, et Esthemo,
[15]et Holon, et Dabir,
[16]et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
[17]De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,
[18]et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
[19]Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis.
[20]Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
[21]De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
[22]et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
[23]De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
[24]et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
[25]Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.
[26]Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
[27]Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
[28]Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
[29]et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
[30]De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
[31]et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
[32]De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
[33]Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
[34]Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
[35]et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
[36]De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
[37]De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
[38]Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
[39]Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
[40]cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
[41]Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
[42]Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunti in eorum ditionem redacti sunt.
[43]Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
|