|
[1]Paulus Apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Ihesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. |
[No book] |
[2]Gratia vobis et pax a Deo patre et Domino Ihesu Christo. |
[No book] |
[3]Gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. |
[No book] |
[4]Neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos avertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. |
[No book] |
[5]Et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum que salutis vitae aeternae. |
[No book] |
[6]Et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. |
[No book] |
[7]Et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrante Spiritu sancto, sive per vitam sive per mortem. |
[No book] |
[8]Est enim mihi vivere in Christo et mori gaudium. |
[No book] |
[9]Et id ipsum in vobis faciet misericordia sua, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. |
[No book] |
[10]Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum: |
[No book] |
[11]Est enim Deus qui operatur in vos. |
[No book] |
[12]Et facite sine retractu quaecumque facitis. |
[No book] |
[13]Et quod est [reliquum], dilectissimi, gaudete in Christo; et praecavete sordidos in lucro. |
[No book] |
[14]Omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum; et estote firmi in sensu Christi. |
[No book] |
[15]Et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia, facite. |
[No book] |
[16]Et quae audistis et accepistis in corde retinete; |
[No book] |
[17]et erit vobis pax. |
[No book] |
[18]Salutant vos sancti. |
[No book] |
[19]Gratia Domini Ihesu cum spiritu vestro. |
[No book] |
[20]Et facite legi Colosensibus et Colosensium vobis. |
[No book] |