«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
[1]Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [No book]
[2]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: [No book]
[3]juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. [No book]
[4]Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. [No book]
[5]Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. [No book]
[6]Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. [No book]
[7]Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. [No book]
[8]Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. [No book]
[9]Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. [No book]
[10]Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. [No book]
[11]Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. [No book]
[12]Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. [No book]
[13]Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. [No book]
[14]Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. [No book]
[15]Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. [No book]
[16]Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. [No book]
[17]Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. [No book]
[18]Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. [No book]
[19]Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. [No book]
[20]Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. [No book]
[21]De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. [No book]
[22]Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. [No book]
[23]Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. [No book]
[24]Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, [No book]
[25]et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. [No book]
[26]Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. [No book]
[27]Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. [No book]
[28]Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. [No book]
[29]Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. [No book]
[30]Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Top