[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2]Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit: [3]si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: [4]et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. [5]Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. [6]Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. [7]Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. [8]Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: [9]duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, [10]sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. [11]Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, [12]et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. [13]Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, [14]et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. [15]Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, [16]inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, [17]tincto digito aspergens septies contra velum. [18]Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. [19]Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: [20]sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. [21]Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. [22]Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: [23]et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. [24]Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, [25]tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. [26]Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. [27]Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, [28]et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. [29]Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. [30]Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. [31]Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. [32]Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: [33]ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. [34]Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. [35]Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top