«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
[1]Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: [No book]
[2]Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. [No book]
[3]Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, [No book]
[4]bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. [No book]
[5]Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, [No book]
[6]ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. [No book]
[7]Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. [No book]
[8]Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: [No book]
[9]cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. [No book]
[10]Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: [No book]
[11]carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. [No book]
[12]Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. [No book]
[13]Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni, [No book]
[14]lotis aqua prius intestinis et pedibus. [No book]
[15]Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, [No book]
[16]fecit holocaustum, [No book]
[17]addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. [No book]
[18]Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. [No book]
[19]Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, [No book]
[20]posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, [No book]
[21]pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. [No book]
[22]Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. [No book]
[23]Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: [No book]
[24]et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top