[1]Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
[2]sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
[3]visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
[4]ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
[5]Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
[6]Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
[7]Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
[8]Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
[9]secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
[10]et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
[11]Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
[12]Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
[13]Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
[14]et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
[15]erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
[16]et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:
[17]et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
[18]Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
[19]Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
[20]Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
[21]Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
[22]Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
[23]Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
[24]post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
[25]Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
[26]In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
[27]ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
[28]Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
[29]Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
[30]Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
[31]Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
[32]hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,
[33]et regni ejus non erit finis.
[34]Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
[35]Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
[36]Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
[37]quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
[38]Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
[39]Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
[40]et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
[41]Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
[42]et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
[43]Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
[44]Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
[45]Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
[46]Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
[47]et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[48]Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
[49]quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
[50]et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
[51]Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
[52]Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
[53]Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
[54]Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
[55]sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
[56]Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
[57]Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
[58]Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
[59]Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
[60]Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
[61]Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
[62]Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
[63]Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
[64]Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
[65]Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
[66]et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
[67]Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
[68]Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
[69]et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
[70]sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
[71]salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
[72]ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
[73]jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
[74]ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
[75]in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
[76]Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
[77]ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
[78]per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
[79]illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
[80]Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
|