|
[1]Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. |
[No book] |
[2]Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? |
[No book] |
[3]Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. |
[No book] |
[4]Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? |
[No book] |
[5]Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. |
[No book] |
[6]Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. |
[No book] |
[7]Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? |
[No book] |
[8]At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, |
[No book] |
[9]et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. |
[No book] |
[10]Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. |
[No book] |
[11]Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. |
[No book] |
[12]Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. |
[No book] |
[13]Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. |
[No book] |
[14]Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. |
[No book] |
[15]Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? |
[No book] |
[16]Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? |
[No book] |
[17]Et cum hæc diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriosæ fiebant ab eo. |
[No book] |
[18]Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? |
[No book] |
[19]Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. |
[No book] |
[20]Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? |
[No book] |
[21]Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. |
[No book] |
[22]Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. |
[No book] |
[23]Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: |
[No book] |
[24]Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. |
[No book] |
[25]Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: |
[No book] |
[26]tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. |
[No book] |
[27]Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. |
[No book] |
[28]Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. |
[No book] |
[29]Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. |
[No book] |
[30]Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. |
[No book] |
[31]In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. |
[No book] |
[32]Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. |
[No book] |
[33]Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. |
[No book] |
[34]Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? |
[No book] |
[35]Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. |
[No book] |