«
The Septuagint
LXX
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
[No book] [2]Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino:
[No book] [3]et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
[No book] [4]Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,
[No book] [5]ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
[No book] [6]Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
[No book] [7]Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
[No book] [8]Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
[No book] [9]Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
[No book] [10]Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
[No book] [11]quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
[No book] [12]Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
[No book] [13]Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
[No book] [14]Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
[No book] [15]Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
[No book] [16]Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
[No book] [17]Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
[No book] [18]Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
[No book] [19]Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
[No book] [20]Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
[No book] [21]Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
[No book] [22]Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
[No book] [23]sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:
[No book] [24]et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
[No book] [25]Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo.
[No book] [26]Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
[No book] [27]Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
[No book] [28]et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
[No book] [29]Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
[No book] [30]quia viderunt oculi mei salutare tuum,
[No book] [31]quod parasti ante faciem omnium populorum:
[No book] [32]lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
[No book] [33]Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
[No book] [34]Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:
[No book] [35]et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
[No book] [36]Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
[No book] [37]Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die.
[No book] [38]Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
[No book] [39]Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
[No book] [40]Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
[No book] [41]Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
[No book] [42]Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
[No book] [43]consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
[No book] [44]Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
[No book] [45]Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
[No book] [46]Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
[No book] [47]Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
[No book] [48]Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
[No book] [49]Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
[No book] [50]Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
[No book] [51]Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
[No book] [52]Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.
Source: sacred-texts.org
Source: unbound.biola.edu
Top