|
[1]Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. |
[No book] |
[2]Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. |
[No book] |
[3]Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. |
[No book] |
[4]Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. |
[No book] |
[5]Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: |
[No book] |
[6]Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. |
[No book] |
[7]Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? |
[No book] |
[8]Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. |
[No book] |
[9]Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. |
[No book] |
[10]Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. |
[No book] |
[11]Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. |
[No book] |
[12]Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: |
[No book] |
[13]continget autem vobis in testimonium. |
[No book] |
[14]Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: |
[No book] |
[15]ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. |
[No book] |
[16]Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: |
[No book] |
[17]et eritis odio omnibus propter nomen meum: |
[No book] |
[18]et capillus de capite vestro non peribit. |
[No book] |
[19]In patientia vestra possidebitis animas vestras. |
[No book] |
[20]Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: |
[No book] |
[21]tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam, |
[No book] |
[22]quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. |
[No book] |
[23]Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. |
[No book] |
[24]Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. |
[No book] |
[25]Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: |
[No book] |
[26]arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: |
[No book] |
[27]et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. |
[No book] |
[28]His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. |
[No book] |
[29]Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: |
[No book] |
[30]cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. |
[No book] |
[31]Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. |
[No book] |
[32]Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. |
[No book] |
[33]Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. |
[No book] |
[34]Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: |
[No book] |
[35]tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. |
[No book] |
[36]Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. |
[No book] |
[37]Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. |
[No book] |
[38]Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. |
[No book] |