[1]Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:
[2]et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.
[3]Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim:
[4]et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
[5]Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
[6]Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
[7]Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
[8]Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
[9]At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
[10]Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,
[11]et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
[12]Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
[13]Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
[14]Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
[15]Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
[16]Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
[17]Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
[18]Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
[19]Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
[20]Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
[21]Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
[22]Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
[23]Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
[24]Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
[25]Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
[26]Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
[27]Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
[28]vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
[29]Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
[30]ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
[31]Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
[32]ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
[33]Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
[34]At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
[35]Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
[36]At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
[37]Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
[38]At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
[39]Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
[40]Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
[41]Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
[42]dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
[43]Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
[44]Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
[45]Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
[46]Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
[47]Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
[48]Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
[49]Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
[50]Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
[51]Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
[52]Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
[53]Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
[54]Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
[55]Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
[56]Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
[57]At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
[58]Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
[59]Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
[60]Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
[61]Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
[62]Et egressus foras Petrus flevit amare.
[63]Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
[64]Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?
[65]Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
[66]Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
[67]Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:
[68]si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
[69]Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
[70]Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.
[71]At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
|