[1]Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum
[2]diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
[3]Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
[4]Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
[5]Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
[6]et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
[7]Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
[8]Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
[9]Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
[10]Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
[11]et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
[12]Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
[13]Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
[14]Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
[15]Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
[16]Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
[17]Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
[18]Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
[19]prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.
[20]Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
[21]Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
[22]Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
[23]Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
[24]Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
[25]In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
[26]et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
[27]Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
[28]Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
[29]Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
[30]Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
[31]Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
[32]Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
[33]Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
[34]dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
[35]Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
[36]Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
[37]Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
[38]Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
[39]Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
[40]Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
[41]Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
[42]Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
[43]Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
[44]Et erat prædicans in synagogis Galilææ.
|