|
[1]Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. |
[No book] |
[2]Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. |
[No book] |
[3]Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. |
[No book] |
[4]Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. |
[No book] |
[5]Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. |
[No book] |
[6]Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. |
[No book] |
[7]Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. |
[No book] |
[8]Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. |
[No book] |
[9]Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: |
[No book] |
[10]similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. |
[No book] |
[11]Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. |
[No book] |
[12]Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. |
[No book] |
[13]Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. |
[No book] |
[14]Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. |
[No book] |
[15]Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. |
[No book] |
[16]Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. |
[No book] |
[17]Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. |
[No book] |
[18]Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. |
[No book] |
[19]Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. |
[No book] |
[20]Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. |
[No book] |
[21]Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? |
[No book] |
[22]Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? |
[No book] |
[23]Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? |
[No book] |
[24]Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. |
[No book] |
[25]Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. |
[No book] |
[26]Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. |
[No book] |
[27]Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. |
[No book] |
[28]Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. |
[No book] |
[29]Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. |
[No book] |
[30]Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? |
[No book] |
[31]Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. |
[No book] |
[32]Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. |
[No book] |
[33]At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? |
[No book] |
[34]Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? |
[No book] |
[35]Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. |
[No book] |
[36]Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. |
[No book] |
[37]Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: |
[No book] |
[38]sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. |
[No book] |
[39]Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est. |
[No book] |