|
[No book] |
[1]Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. |
[No book] |
[2]Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. |
[No book] |
[3]Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
[No book] |
[4]Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. |
[No book] |
[5]Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. |
[No book] |
[6]Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. |
[No book] |
[7]Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur |
[No book] |
[8]a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. |
[No book] |
[9]Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. |
[No book] |
[10]Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. |
[No book] |
[11]Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. |
[No book] |
[12]Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. |
[No book] |
[13]Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. |
[No book] |
[14]Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. |
[No book] |
[15]Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. |
[No book] |
[16]Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. |
[No book] |
[17]Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. |
[No book] |
[18]Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? |
[No book] |
[19]At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit. |
[No book] |
[20]Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. |
[No book] |
[21]At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, |
[No book] |
[22]dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. |
[No book] |
[23]Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. |
[No book] |
[24]Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. |
[No book] |
[25]Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? |
[No book] |
[26]Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. |
[No book] |
[27]Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. |
[No book] |
[28]Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. |
[No book] |
[29]Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. |
[No book] |
[30]Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, |
[No book] |
[31]visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. |
[No book] |
[32]Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. |
[No book] |
[33]Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. |
[No book] |
[34]Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. |
[No book] |
[35]Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. |
[No book] |
[36]Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. |
[No book] |
[37]Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. |
[No book] |
[38]Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: |
[No book] |
[39]et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: |
[No book] |
[40]et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. |
[No book] |
[41]Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. |
[No book] |
[42]Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. |
[No book] |
[43]Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. |
[No book] |
[44]Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. |
[No book] |
[45]At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. |
[No book] |
[46]Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. |
[No book] |
[47]At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, |
[No book] |
[48]et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. |
[No book] |
[49]Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. |
[No book] |
[50]Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. |
[No book] |
[51]Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. |
[No book] |
[52]Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. |
[No book] |
[53]Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. |
[No book] |
[54]Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? |
[No book] |
[55]Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. |
[No book] |
[56]Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. |
[No book] |
[57]Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. |
[No book] |
[58]Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. |
[No book] |
[59]Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. |
[No book] |
[60]Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. |
[No book] |
[61]Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. |
[No book] |
[62]Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. |