|
[1]Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. |
[No book] |
[2]Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. |
[No book] |
[3]Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. |
[No book] |
[4]Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. |
[No book] |
[5]Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. |
[No book] |
[6]Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. |
[No book] |
[7]Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. |
[No book] |
[8]Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. |
[No book] |
[9]Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? |
[No book] |
[10]Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. |
[No book] |
[11]Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. |
[No book] |
[12]Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? |
[No book] |
[13]At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. |
[No book] |
[14]Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. |
[No book] |
[15]Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. |
[No book] |
[16]Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, |
[No book] |
[17]et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. |
[No book] |
[18]Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. |
[No book] |
[19]Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. |
[No book] |
[20]Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. |
[No book] |
[21]Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. |
[No book] |
[22]Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. |
[No book] |
[23]Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. |
[No book] |
[24]Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. |
[No book] |
[25]Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. |
[No book] |
[26]Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. |
[No book] |
[27]Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. |
[No book] |
[28]Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. |
[No book] |
[29]Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas: |
[No book] |
[30]salvum fac temetipsum descendens de cruce. |
[No book] |
[31]Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. |
[No book] |
[32]Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. |
[No book] |
[33]Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. |
[No book] |
[34]Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? |
[No book] |
[35]Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. |
[No book] |
[36]Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. |
[No book] |
[37]Jesus autem emissa voce magna expiravit. |
[No book] |
[38]Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. |
[No book] |
[39]Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. |
[No book] |
[40]Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: |
[No book] |
[41]et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. |
[No book] |
[42]Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), |
[No book] |
[43]venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. |
[No book] |
[44]Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. |
[No book] |
[45]Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. |
[No book] |
[46]Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. |
[No book] |
[47]Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. |
[No book] |