[1]Et iterum intravit Capharnaum post dies,
[2]et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
[3]Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
[4]Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
[5]Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
[6]Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
[7]Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
[8]Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
[9]Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
[10]Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
[11]tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
[12]Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
[13]Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
[14]Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
[15]Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
[16]Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
[17]Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
[18]Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?
[19]Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
[20]Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.
[21]Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
[22]Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
[23]Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
[24]Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
[25]Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
[26]quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
[27]Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
[28]Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
|